
Ave, generosa Gloriosa Et intacta puella; Tu, pupilla castitatis Tu, materia sanctitatis Que Deo placuit! Nam hec superna infusio In te fuit Quod supernum verbum In te carnem induit Tu, candidum lilium Quod Deus ante omnem creaturam Inspexit O pulcherrima Et dulcissima; Quam valde Deus in the delectabatur! Cum amplexione caloris sui In te posuit ita quod filius eius De te lactatus est Venter enim tuus Gausium habuit Com omnis celestis symphonia De te sonuit Quia, virgo, filium Dei portasti Ubi castitas tua in Deo claruit Viscera tua gaudium habuerunt Sicut gramen super quod ros cadit Cum ei viriditatem infudit; Ut et in te factum est O mater omnis gaudii Nunc omnis Ecclesia In gaudio rutilet Ac in symphonia sonet Propter dulcissimam virginem Et laudibilem Mariam Dei genitricem. Amen
Песен-НИКИ
Загрузка...
Другие песни Estampie
Все песни →Похожие песни

Бигасс
SODA LUV
Ничего личного
Русский рэп201975,448

Бандана
Платина
РНБ КЛУБ
Русский рэп201859,980

Свадебное путешествие
Александр Буйнов
Острова любви
Русская эстрада199954,906

Каспий жағалауы
Azamat
Поп200134,438

Шпилька-каблучок
Лолита
Анатомия
Русская эстрада201433,308

Девочка 2D
Dead Rave
Singles 15-17
Русский рэп201828,891


