
Angelus ad virginem Subintrans in conclave Virginis formidinem Demulcens, inquit «Ave! Ave, regina virginum: Coeli terraeque dominum Concipies et paries intacta Salutem hominum; Tu porta coeli facta Medela criminum.» «Quomodo conciperem Quae virum non cognovi? Qualiter infringerem Quae firma mente vovi?» «Spiritus sancti gratia Perficiet haec omnia Ne timeas, sed gaudeas Secura, quod castimonia Manebit in te pura Dei potentia.» Ad haec, virgo nobilis Respondens inquit ei «Ancilla sum humilis Omnipotentis Dei Tibi coelesti nuntio Tanti secreti conscio Consentiens et cupiens videre Factum quod audio Parata sum parere Dei consilio.» Angelus disparuit Et statim puellaris Uterus intumuit Vi partus salutaris Qui, circumdatus utero Novem mensium numero Hinc exiit et iniit conflictum Affigens humero Crucem, qua dedit ictum Hosti mortifero Eia Mater Domini Quae pacem reddidisti Angelis et homini Cum Christum genuisti! Tuum exora filium Ut se nobis propitium Exhibeat, et deleat peccata Praestans auxilium Vita frui beata Post hoc exsilium
Песен-НИКИ
Загрузка...
Другие песни Anúna
Все песни →Похожие песни

Бигасс
SODA LUV
Ничего личного
Русский рэп201975,449

Бандана
Платина
РНБ КЛУБ
Русский рэп201859,980

Свадебное путешествие
Александр Буйнов
Острова любви
Русская эстрада199954,906

Каспий жағалауы
Azamat
Поп200134,438

Шпилька-каблучок
Лолита
Анатомия
Русская эстрада201433,308

Девочка 2D
Dead Rave
Singles 15-17
Русский рэп201828,891




